top of page

PRAYER TO ST MICHAEL (Full Version, Latin)


PRINCEPS gloriosissime caelestis

militiae, sancte Michael Archangele,

defende nos in proelio et

colluctatione, quae nobis adversus

principes et potestates, adversus

mundi rectores tenebrarum harum,

contra spiritualia nequitiae, in

caelestibus. Veni in auxilium

hominum, quos Deus creavit

inexterminabiles, et ad imaginem

similitudinis suae fecit, et a tyrannide

diaboli emit pretio magno. Proeliare

hodie cum beatorum Angelorum

exercitu proelia Domini, sicut

pugnasti contra ducem superbiae

luciferum, et angelos eius apostaticos:

et non valuerunt, neque locus inventus

est eorum amplius in caelo. Sed

proiectus est draco ille magnus,

serpens antiquus, qui vocatur diabolus

et satanas, qui seducit universum

orbem; et proiectus est in terram, et

angeli eius cum illo missi sunt. En antiquus inimicus et homicida

vehementer erectus est.

Transfiguratus in angelum lucis, cum

tota malignorum spirituum caterva

late circuit et invadit terram, ut in ea

deleat nomen Dei et Christi eius,

animasque ad aeternae gloriae

coronam destinatas furetur, mactet ac

perdat in sempiternum interitum. Virus nequitiae suae, tamquam

flumen immundissimum, draco

maleficus transfundit in homines

depravatos mente et corruptos corde;

spiritum mendacii, impietatis et

blasphemiae; halitumque mortiferum

luxuriae, vitiorum omnium et

iniquitatum.Ecclesiam, Agni immaculati

sponsam, vaferrimi hostes repleverunt

amaritudinibus, inebriarunt absinthio;

ad omnia desiderabilia eius impias

miserunt manus. Ubi sedes beatissimi

Petri et Cathedra veritatis ad lucem

gentium constituta est, ibi thronum

posuerunt abominationis et impietatis

suae; ut percusso Pastore, et gregem

disperdere valeant. Adesto itaque, Dux invictissime,

populo Dei contra irrumpentes

spirituales nequitias, et fac victoriam.

Te custodem et patronum sancta

veneratur Ecclesia; te gloriatur

defensore adversus terrestrium et

infernorum nefarias potestates; tibi

tradidit Dominus animas

redemptorum in superna felicitate

locandas. Deprecare Deum pacis, ut

conterat satanam sub pedibus nostris,

ne ultra valeat captivos tenere

homines, et Ecclesiae nocere. Offer

nostras preces in conspectu Altissimi,

ut cito anticipent nos misericordiae

Domini, et apprehendas draconem,

serpentem antiquum, qui est diabolus

et satanas, ac ligatum mittas in

abyssum, ut non seducat amplius

gentes. Hinc tuo confisi praesidio ac

tutela, sacra sanctae

Matris Ecclesiae auctoritate,

ad infestationes diabolicae fraudis

repellendas in nomine Iesu Christi Dei

et Domini nostri fidentes et securi

aggredimur.

V. Ecce Crucem Domini, fugite partes

adversae.

R. Vicit Leo de tribu Iuda, radix

David.


V. Fiat misericordia tua, Domine,

super nos.

R. Quemadmodum speravimus in te.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Deus, et Pater Domini nostri Iesu

Christi, invocamus nomen sanctum

tuum, et clementiam tuam supplices

exposcimus ut, per intercessionem

immaculatae semper Virginis Dei

Genetricis Mariae, beati Michaelis

Archangeli, beati Ioseph eiusdem

beatae Virginis Sponsi, beatorum

Apostolorum Petri et Pauli et omnium

Sanctorum, adversus satanam,

omnesque alios immundos spiritus,

qui ad nocendum humano generi

animasque perdendas pervagantur in

mundo, nobis auxilium praestare

digneris. Per eundem Christum

Dominum nostrum. Amen.

111 views0 comments

Comments


bottom of page